

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 6: Versus 20
Thesaurizare autem.Quasi: Cum jejunatis aut aliquid boni operis agitis: ibi recondite ubi corruptio non possit accedere.In coelo.Id est, omnem spem in coelestibus ponite: fide gradientes, charitatem amplectantes.In coelo,id est, in spirituali firmamento: quod non transit:Coelum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt.Si ergo cor est in coelo, mundum est, quia munda sunt coelestia. Si autem in terra volutatur, quomodo mundum est? id est, si quid agit ut terrena consequatur, quomodo mundum est? Si etenim illa in genere suo munda tamen sordescit res dignior dum inferiori miscetur: ut aurum argento, argentum plumbo.